Trouvé 2521 Résultats pour: Tribus Ex Israel
Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. (Liber Numeri 10, 19)
Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel. (Liber Numeri 10, 20)
Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur; (Liber Numeri 10, 23)
et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis. (Liber Numeri 10, 24)
Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran; (Liber Numeri 10, 26)
et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. (Liber Numeri 10, 27)
Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur. (Liber Numeri 10, 28)
Cum autem deponeretur, aiebat: “Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel”. (Liber Numeri 10, 36)
Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “Quis dabit nobis ad vescendum carnes? (Liber Numeri 11, 4)
Et dixit Dominus ad Moysen: “Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi conventus, stabuntque ibi tecum. (Liber Numeri 11, 16)
Venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israel, quos stare fecit circa tabernaculum. (Liber Numeri 11, 24)
Reversusque est Moyses et maiores natu Israel in castra. (Liber Numeri 11, 30)