Mosaico decorativo

Trouvé 2521 Résultats pour: Tribus Ex Israel

  • Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum. (Prophetia Osee 3, 5)

  • “Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra; (Prophetia Osee 4, 1)

  • Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: “Vivit Dominus”. (Prophetia Osee 4, 15)

  • Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax est; nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine? (Prophetia Osee 4, 16)

  • Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super Thabor. (Prophetia Osee 5, 1)

  • Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me; quia nunc fornicatus es, Ephraim, contaminatus est Israel. (Prophetia Osee 5, 3)

  • Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis. (Prophetia Osee 5, 5)

  • Ephraim vastabitur in die correptionis; in tribubus Israel annuntio rem certam. (Prophetia Osee 5, 9)

  • In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel. (Prophetia Osee 6, 10)

  • Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum. (Prophetia Osee 7, 1)

  • Et testatur superbia Israel in faciem suam, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his. (Prophetia Osee 7, 10)

  • Me invocant: “Deus meus”; cognovimus te, Israel. (Prophetia Osee 8, 2)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina