Mosaico decorativo

Trouvé 2521 Résultats pour: Tribus Ex Israel

  • Quibus ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum”. (Liber Exodus 32, 27)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es; uno momento, si ascendam in medio tui, delebo te. Nunc autem depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi”. (Liber Exodus 33, 5)

  • Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb. (Liber Exodus 33, 6)

  • Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel. (Liber Exodus 34, 23)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus”. (Liber Exodus 34, 27)

  • Videntes autem Aaron et filii Israel resplendere cutem faciei Moysi, timuerunt prope accedere; (Liber Exodus 34, 30)

  • venerunt ad eum etiam omnes filii Israel; quibus praecepit cuncta, quae audierat a Domino in monte Sinai. (Liber Exodus 34, 32)

  • quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat, donec exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel omnia, quae sibi fuerant imperata. (Liber Exodus 34, 34)

  • Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: “Haec sunt, quae iussit Dominus fieri: (Liber Exodus 35, 1)

  • Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens: (Liber Exodus 35, 4)

  • Egressus est omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi, (Liber Exodus 35, 20)

  • Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt. (Liber Exodus 35, 29)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor". São Padre Pio de Pietrelcina