Trouvé 2521 Résultats pour: Tribus Ex Israel
Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel — Iosaphat autem erat rex Iudae — regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudae. (Liber II Regum 8, 16)
Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab; filia enim Achab erat uxor eius. Et fecit, quod malum est coram Domino. (Liber II Regum 8, 18)
Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae. (Liber II Regum 8, 25)
Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel. (Liber II Regum 8, 26)
Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel”. Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes”. (Liber II Regum 9, 3)
Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini, super Israel. (Liber II Regum 9, 6)
Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab quidquid masculini sexus et impuberem et puberem in Israel. (Liber II Regum 9, 8)
At illi responderunt: “Mendacium! Narra nobis!”. Qui ait eis: “Haec et haec locutus est mihi dicens: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel””. (Liber II Regum 9, 12)
Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro Ioram defenderat Ramoth Galaad ipse et omnis Israel contra Hazael regem Syriae (Liber II Regum 9, 14)
Et ait Ioram: “Iunge currum!”. Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iudae singuli in curribus suis. Egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitis. (Liber II Regum 9, 21)
Et misit Iehu in universos terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal; non fuit residuus, ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal, et repleta est domus Baal a summo usque ad summum. (Liber II Regum 10, 21)
Delevit itaque Iehu Baal de Israel. (Liber II Regum 10, 28)