Trouvé 2521 Résultats pour: Tribus Ex Israel
At illi responderunt ei: “Vir occurrit nobis et dixit ad nos: “Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris””. (Liber II Regum 1, 6)
et locutus est ei: “Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris”. (Liber II Regum 1, 16)
Reliqua autem gestorum Ochoziae, quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 1, 18)
Eliseus autem videbat et clamabat: “Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius!”. Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes. (Liber II Regum 2, 12)
Coegeruntque eum, donec acquiesceret et diceret: “Mittite”. Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt (Liber II Regum 2, 17)
Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3, 1)
Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit nec recessit ab eis. (Liber II Regum 3, 3)
Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israel centum milia agnorum et lanam centum milium arietum. (Liber II Regum 3, 4)
Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel. (Liber II Regum 3, 5)
Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel; (Liber II Regum 3, 6)
Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iudae et rex Edom et circuierunt per viam septem dierum; nec erat aqua exercitui et iumentis, quae sequebantur eos. (Liber II Regum 3, 9)
Dixitque rex Israel: “Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manu Moab”. (Liber II Regum 3, 10)