Trouvé 1232 Résultats pour: Tibi
Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum. (Prophetia Ezechielis 23, 30)
“Fili hominis, scribe tibi nomen diei huius, in qua aggressus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie. (Prophetia Ezechielis 24, 2)
Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies, corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua pones in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes”. (Prophetia Ezechielis 24, 17)
in die illa, cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi, (Prophetia Ezechielis 24, 26)
Et assumentes super te lamentum dicent tibi: “Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclita, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi! (Prophetia Ezechielis 26, 17)
Abietibus de Sanir exstruxerunt tibi omnia tabulata; cedrum de libano tulerunt, ut facerent tibi malum; (Prophetia Ezechielis 27, 5)
Byssus varia texta de Aegypto erat tibi in velum, ut poneretur in malo, hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum. (Prophetia Ezechielis 27, 7)
Persae et Lud et Phut erant in exercitu tuo, viri bellatores tui. Clipeum et galeam suspenderunt in te; ipsi dederunt tibi splendorem. (Prophetia Ezechielis 27, 10)
Iavan, Thubal et Mosoch ipsi institores tui; mancipia et vasa aerea adduxerunt tibi in commutationem populo tuo. (Prophetia Ezechielis 27, 13)
filii Rhodi negotiatores tui; insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos et ebenina reddiderunt tibi ut tributum. (Prophetia Ezechielis 27, 15)
Iuda et terra Israel ipsi institores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunt tibi in commutationem. (Prophetia Ezechielis 27, 17)
in sapientia et prudentia tua fecisti tibi opes et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis; (Prophetia Ezechielis 28, 4)