Trouvé 1232 Résultats pour: Tibi
Non placeat tibi prosperitas iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non iustificabuntur. (Liber Ecclesiasticus 9, 17)
Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio. (Liber Ecclesiasticus 9, 23)
Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala; ne forte inducat super te maculam in perpetuum. (Liber Ecclesiasticus 11, 35)
Si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem, (Liber Ecclesiasticus 12, 17)
Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: “Quid opus est tibi?”. (Liber Ecclesiasticus 13, 7)
Cave tibi et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas. (Liber Ecclesiasticus 13, 16)
Memor esto quoniam mors non tardat, et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi: morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod volueris, porrige manum tuam. (Liber Ecclesiasticus 15, 17)
Ante iudicium para advocatum tibi et, antequam loquaris, disce. (Liber Ecclesiasticus 18, 19)
Ne fueris ganeo et potator, cum nihil tibi est in sacculo: eris enim invidus vitae tuae. (Liber Ecclesiasticus 18, 33)
De amico et inimico noli narrare et, si notum est tibi delictum, noli denudare: (Liber Ecclesiasticus 19, 8)
Datum insipientis non erit utile tibi, oculi enim illius septemplices sunt: (Liber Ecclesiasticus 20, 14)