Trouvé 24 Résultats pour: Thamar

  • dixit Amnon ad Thamar: “Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua”. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas, quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave. (Liber II Samuelis 13, 10)

  • Dixit autem ei Absalom frater suus: “Num Amnon frater tuus fuit tecum? Sed nunc, soror, tace: frater tuus est; neque affligas cor tuum pro re hac”. Mansit itaque Thamar desolata in domo Absalom fratris sui. (Liber II Samuelis 13, 20)

  • Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum; oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam. (Liber II Samuelis 13, 22)

  • Respondens autem Ionadab filius Samma fratris David dixit: “Ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint; Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom hoc erat positum ex die, qua oppressit Thamar sororem eius. (Liber II Samuelis 13, 32)

  • Nati sunt autem Absalom filii tres et filia una, nomine Thamar, eleganti forma. (Liber II Samuelis 14, 27)

  • et Baalath et Thamar in terra solitudinis (Liber I Regum 9, 18)

  • Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara; omnes ergo filii Iudae quinque. (Liber I Paralipomenon 2, 4)

  • Omnes hi filii David absque filiis concubinarum; habueruntque sororem Thamar. (Liber I Paralipomenon 3, 9)

  • Porro plaga orientalis de loco inter Auran et inter Damascum et in medio inter Galaad et terram Israel, Iordanis disterminans usque ad mare orientale, usque Thamar; haec est plaga orientalis. (Prophetia Ezechielis 47, 18)

  • Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Meribathcades et torrentem usque ad mare Magnum; haec est plaga ad meridiem australis. (Prophetia Ezechielis 47, 19)

  • Et iuxta terminum Gad ad plagam austri in meridiem, erit finis de Thamar usque ad aquas Meribathcades, ad torrentem usque ad mare Magnum. (Prophetia Ezechielis 48, 28)

  • Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, (Evangelium secundum Matthaeum 1, 3)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina