Trouvé 1195 Résultats pour: Terra Recuperatione
Quod si dixeritis: “Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia?”, dices ad eos: “Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra”. (Liber Ieremiae 5, 19)
Stupor et mirabilia facta sunt in terra: (Liber Ieremiae 5, 30)
Audi terra: “Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eorum, quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt. (Liber Ieremiae 6, 19)
Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi”. (Liber Ieremiae 6, 20)
Haec dicit Dominus: “Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae; (Liber Ieremiae 6, 22)
habitare vos faciam in loco isto, in terra, quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum. (Liber Ieremiae 7, 7)
quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocautomatum et victimarum. (Liber Ieremiae 7, 22)
a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens; (Liber Ieremiae 7, 25)
Et quiescere faciam de urbibus Iudae et de plateis Ierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim erit terra”. (Liber Ieremiae 7, 34)
A Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum fortium equorum eius commota est omnis terra; et venient et devorabunt terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. (Liber Ieremiae 8, 16)
Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: “Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea?”. “Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis?”. (Liber Ieremiae 8, 19)
“Et tenderunt linguam suam quasi arcum; mendacium, et non veritas, invaluit in terra, quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 9, 2)