Trouvé 1195 Résultats pour: Terra Recuperatione
Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. (Liber Psalmorum 143, 6)
Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, (Liber Psalmorum 148, 7)
Et factum est, postquam per cussit Alexander Philippi Mace do, qui prius regnavit in Graecia, egressus de terra Cetthim, Darium regem Persarum et Medorum, (Liber I Maccabaeorum 1, 1)
et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius. (Liber I Maccabaeorum 1, 3)
et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra. (Liber I Maccabaeorum 1, 9)
Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti, ut regnaret super duo regna. (Liber I Maccabaeorum 1, 16)
Et comprehenderunt civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti. (Liber I Maccabaeorum 1, 19)
et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Iacob induit confusionem. (Liber I Maccabaeorum 1, 28)
Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra; (Liber I Maccabaeorum 1, 52)
dicentes: “Moriamur omnes in simplicitate nostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos”. (Liber I Maccabaeorum 2, 37)
et dixit vir proximo suo: “Si omnes fecerimus, sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra”. (Liber I Maccabaeorum 2, 40)
Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam, quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quae erant a primis diebus; (Liber I Maccabaeorum 3, 29)