Trouvé 1195 Résultats pour: Terra Recuperatione
Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti. (Liber Deuteronomii 10, 19)
et Dathan atque Abiram filiis Eliab, qui fuit filius Ruben, quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel. (Liber Deuteronomii 11, 6)
Terra enim, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua existis, ubi, iacto semine, in hortorum morem aquae pede ducuntur irriguae; (Liber Deuteronomii 11, 10)
iratusque Dominus contra vos claudat caelum, et pluviae non descendant, nec terra det fructum suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 11, 17)
ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret eis, quamdiu caelum imminet terrae. (Liber Deuteronomii 11, 21)
qui sunt trans Iordanem, post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananaei, qui habitat in Araba contra Galgalam, quae est iuxta Quercus Moreh. (Liber Deuteronomii 11, 30)
Haec sunt praecepta atque iudicia, quae facere debetis in terra, quam Dominus, Deus patrum tuorum, daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris. (Liber Deuteronomii 12, 1)
Transibitis Iordanem et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis (Liber Deuteronomii 12, 10)
Cave, ne derelinquas Levitem omni tempore, quo versaris in terra tua. (Liber Deuteronomii 12, 19)
Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas atque habitaveris in terra earum, (Liber Deuteronomii 12, 29)
Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 13, 6)
lapidibus obrutus necabitur, quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis, (Liber Deuteronomii 13, 11)