Trouvé 3412 Résultats pour: Terra Israel
Et recordabor eis foederis cum maioribus, quos eduxi de terra Aegypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 26, 45)
Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter se et inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26, 46)
“Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Homo, qui votum fecerit et spoponderit Deo animas, sub aestimatione dabit pretium: (Liber Leviticus 27, 2)
Quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino, iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium: si triginta homer hordei seritur terra, quinquaginta siclis aestimabitur argenti. (Liber Leviticus 27, 16)
Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai. (Liber Leviticus 27, 34)
“Tollite summam universae congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini (Liber Numeri 1, 2)
a vicesimo anno et supra omnium ex Israel, qui possunt ad bella procedere, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. (Liber Numeri 1, 3)
Hi viri nobilissimi congregationis principes tribuum patrum suorum et capita milium Israel. (Liber Numeri 1, 16)
Hi sunt quos numeraverunt Moyses et Aaron et duodecim principes Israel, singuli per domos patrum suorum. (Liber Numeri 1, 44)
Fueruntque omnis numerus filiorum Israel per domos patrum suorum a vicesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, 46 sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta. (Liber Numeri 1, 45)
“Tribum Levi noli numerare neque pones summam eorum cum filiis Israel, (Liber Numeri 1, 49)
Metabuntur autem castra filii Israel, unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. (Liber Numeri 1, 52)