Trouvé 295 Résultats pour: Templum Salomon
Tunc abiit Salomon in Asiongaber et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom. (Liber II Paralipomenon 8, 17)
Et exposuit ei Salomon omnia, quae proposuerat, nec quidquam fuit quod ei non perspicuum fecerit. (Liber II Paralipomenon 9, 2)
Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta, quae voluit et quae postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum. Quae reversa abiit in terram suam cum servis suis. (Liber II Paralipomenon 9, 12)
Fecit igitur rex Salomon ducenta scuta aurea de summa sescentorum aureorum, qui in singulis scutis expendebantur, (Liber II Paralipomenon 9, 15)
Magnificatus est igitur rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia. (Liber II Paralipomenon 9, 22)
Habuit quoque Salomon quattuor milia stabula equorum et curruum equitumque duodecim milia; constituitque eos in urbibus quadrigarum et, ubi erat rex, in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 9, 25)
Regnavit autem Salomon in Ierusalem super omnem Israel quadraginta annis; (Liber II Paralipomenon 9, 30)
Ascendit itaque Sesac rex Aegypti in Ierusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis; omniaque secum tulit et clipeos aureos, quos fecerat Salomon. (Liber II Paralipomenon 12, 9)
Levitae autem circumdent regem habentes singuli arma sua in manu. Et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur. Sintque cum rege et intrante et egrediente”. (Liber II Paralipomenon 23, 7)
Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 12)
Et dereliquerunt templum Domini, Dei patrum suorum, servieruntque palis et sculptilibus, et facta est ira contra Iudam et Ierusalem propter hoc peccatum. (Liber II Paralipomenon 24, 18)
Sed, cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et deliquit contra Dominum Deum suum; ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis. (Liber II Paralipomenon 26, 16)