Trouvé 881 Résultats pour: Suum
Et irruet populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. (Liber Isaiae 3, 5)
Apprehendet enim vir fratrem suum in domo patris sui: “Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua”. (Liber Isaiae 3, 6)
Procacitas vultus eorum accusat eos, et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec absconderunt; vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala! (Liber Isaiae 3, 9)
Propterea dilatavit infernus fauces suas et aperuit os suum absque ullo termino; et descendunt fortes Ierusalem, et populus eius, et sublimes et tripudiantes in ea. (Liber Isaiae 5, 14)
et pascentur agni iuxta ordinem suum velut in prato suo, et alieni comedent in ruinis pinguium. (Liber Isaiae 5, 17)
Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 5, 25)
Propter hoc haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te et baculum suum levabit super te sicut Aegyptus. (Liber Isaiae 10, 24)
Perterrebuntur. Torsiones et dolores tenebunt eos, quasi parturiens dolebunt; unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum. (Liber Isaiae 13, 8)
Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. (Liber Isaiae 13, 10)
Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis, et non erit qui congreget; unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. (Liber Isaiae 13, 14)
Et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas; et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subicient exactores suos. (Liber Isaiae 14, 2)
In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient; (Liber Isaiae 17, 7)