Trouvé 881 Résultats pour: Suum
Ne dicas: “Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum”. (Liber Proverbiorum 24, 29)
Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. (Liber Proverbiorum 25, 18)
Urbs diruta et absque muro vir, qui non potest cohibere spiritum suum. (Liber Proverbiorum 25, 28)
Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic stultus, qui iterat stultitiam suam. (Liber Proverbiorum 26, 11)
Abscondit piger manum in catino et laborat, si ad os suum eam converterit. (Liber Proverbiorum 26, 15)
ita vir, qui decipit amicum suum et dicit: “Nonne ludens feci?”. (Liber Proverbiorum 26, 19)
Qui custodit legem, filius sapiens est; qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum. (Liber Proverbiorum 28, 7)
Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero indurat cor suum, corruet in malum. (Liber Proverbiorum 28, 14)
Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum; qui autem nutrit scorta, perdet substantiam. (Liber Proverbiorum 29, 3)
Totum spiritum suum profert stultus; sapiens mitigat eum in posterum. (Liber Proverbiorum 29, 11)
Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem. (Liber Proverbiorum 29, 21)
Ne calumnieris servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et puniaris. (Liber Proverbiorum 30, 10)