Trouvé 3038 Résultats pour: Sun
“Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 18)
dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)
Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 16)
At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 20)
Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 22)
Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 25)
Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 12)
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 15)
si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantae erunt! (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)
Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; (Evangelium secundum Matthaeum 7, 13)
quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! (Evangelium secundum Matthaeum 7, 14)
Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 15)