Trouvé 3038 Résultats pour: Sun
Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et, quae erant superposita. (Liber II Maccabaeorum 1, 21)
Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. (Liber II Maccabaeorum 2, 14)
et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad eos, qui generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem fugarent (Liber II Maccabaeorum 2, 21)
quae omnia ab Iasone Cyrenaeo quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine breviare. (Liber II Maccabaeorum 2, 23)
Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis. (Liber II Maccabaeorum 2, 29)
cum vero exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus, nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat. Quam ob causam utrique a rege sunt advocati; (Liber II Maccabaeorum 4, 28)
Cito ergo iniustam poenam dederunt, qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 48)
Erant autem toto triduo octoginta milia perditi, quadraginta quidem milia in ipso manuum conflictu; non minus autem quam qui iugulati fuerant, venumdati sunt. (Liber II Maccabaeorum 5, 14)
Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse; quas infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros praecipitaverunt. (Liber II Maccabaeorum 6, 10)
Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, ut latenter septimam diem celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem sibimet auxilium ferre pro claritate sanctissimi diei. (Liber II Maccabaeorum 6, 11)
Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent illas poenas non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri. (Liber II Maccabaeorum 6, 12)
Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait: “Noli frustra errare; nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis: (Liber II Maccabaeorum 7, 18)