Trouvé 3169 Résultats pour: Sum
Et dixit Philisthaeus ad David: “Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo?”. Et maledixit Philisthaeus David in diis suis; (Liber I Samuelis 17, 43)
Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum. (Liber I Samuelis 17, 48)
Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et in lapide; percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu, David (Liber I Samuelis 17, 50)
Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem; arma vero eius posuit in tabernaculo. (Liber I Samuelis 17, 54)
Et ait ad eum Saul: “De qua progenie es, o adulescens?”. Dixitque David: “Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum”. (Liber I Samuelis 17, 58)
Porro cum reverterentur, cum rediret David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis laetitiae et in sistris. (Liber I Samuelis 18, 6)
Ait autem David ad Saul: “Quis ego sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis?”. (Liber I Samuelis 18, 18)
Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David: “Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis”. (Liber I Samuelis 18, 23)
Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversum Philisthim percussitque eos plaga magna; et fugerunt a facie eius. (Liber I Samuelis 19, 8)
Misit autem Saul nuntios, qui raperent David, et responsum est quod aegrotaret. (Liber I Samuelis 19, 14)
Rursumque misit Saul nuntios, ut viderent David, dicens: “Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur”. (Liber I Samuelis 19, 15)
Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit alios nuntios; vaticinati sunt autem et illi. Et rursum Saul misit tertios nuntios, qui et ipsi vaticinati sunt. (Liber I Samuelis 19, 21)