Trouvé 3169 Résultats pour: Sum
Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)
Cui ille respondit: “Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum”. (Liber Numeri 10, 30)
Non possum ego solus sustinere omnem hunc populum, quia nimis gravis est mihi. (Liber Numeri 11, 14)
sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras et vertatur in nauseam, eo quod reppuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo dicentes: "Quare egressi sumus ex Aegypto?"”. (Liber Numeri 11, 20)
Et ait Moyses: “Populus, in cuius medio sum, sescenta milia peditum sunt, et tu dicis: "Dabo eis esum carnium mense integro!". (Liber Numeri 11, 21)
“Mitte vi ros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus ex principibus”. (Liber Numeri 13, 2)
Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere”. (Liber Numeri 14, 9)
Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam in gentem magnam et fortiorem quam haec est”. (Liber Numeri 14, 12)
filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto. (Liber Numeri 14, 33)
Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur”. (Liber Numeri 14, 35)
Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt: “Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus”. (Liber Numeri 14, 40)
Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: “Sufficiat vobis quia omnis congregatio sanctorum est, et in ipsis est Dominus! Cur elevamini super congregationem Domini?”. (Liber Numeri 16, 3)