Mosaico decorativo

Trouvé 800 Résultats pour: Suam

  • Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem in castris regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii, qui egressi fuerant de visceribus eius, interfecerunt eum ibi gladio. (Liber II Paralipomenon 32, 21)

  • Contra regem quoque Nabuchodonosor rebellavit, qui adiuraverat eum per Deum, et induravit cervicem suam et cor, ut non reverteretur ad Dominum, Deum Israel. (Liber II Paralipomenon 36, 13)

  • Hi sunt autem provinciae filii, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Ierusalem et Iudam, unusquisque in civitatem suam. (Liber Esdrae 2, 1)

  • Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum, qui extenderit manum suam, ut contemnat et dissipet domum Dei illam, quae est in Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo”. (Liber Esdrae 6, 12)

  • et iuxta eum restauravit Iedaia filius Haromaph contra domum suam, et iuxta eum restauravit Hattus filius Hasabneia. (Liber Nehemiae 3, 10)

  • Post eos restauravit Beniamin et Hassub contra domum suam; post eos restauravit Azarias filius Maasiae filii Ananiae iuxta domum suam. (Liber Nehemiae 3, 23)

  • Sursum autem a porta Equorum restauraverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam. (Liber Nehemiae 3, 28)

  • Post eos restauravit Sadoc filius Emmer contra domum suam; et post eum restauravit Semeia filius Secheniae custos portae orientalis. (Liber Nehemiae 3, 29)

  • Post eum restauravit Hanania filius Selemiae et Hanun filius Seleph sextus mensuram alteram. Post eum restauravit Mosollam filius Barachiae contra cellam suam. (Liber Nehemiae 3, 30)

  • et dixi eis: “Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam”. (Liber Nehemiae 7, 3)

  • Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam. (Liber Nehemiae 7, 6)

  • Et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum, quae feceras eis, et induraverunt cervices suas et posuerunt caput suum, ut reverterentur ad servitutem suam in Aegyptum. Tu autem Deus propitius, clemens et misericors, longanimis et multae miserationis, non dereliquisti eos. (Liber Nehemiae 9, 17)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina