Trouvé 426 Résultats pour: Spiritus Sanctus
Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris (Liber Psalmorum 18, 26)
Tu autem sanctus es, qui habitas in laudibus Israel. (Liber Psalmorum 22, 4)
Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. (Liber Psalmorum 32, 6)
Mons sanctus eius collis speciosus, exsultatio universae terrae. Mons Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni. (Liber Psalmorum 48, 3)
Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. (Liber Psalmorum 51, 19)
Nam et ego confitebor tibi in psalterio veritatem tuam, Deus meus; psallam tibi in cithara, Sanctus Israel. (Liber Psalmorum 71, 22)
memor sum Dei et ingemisco, exerceor, et deficit spiritus meus. (Liber Psalmorum 77, 4)
Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et exasperans; generatio, quae non firmavit cor suum, et non fuit fidelis Deo spiritus eius. (Liber Psalmorum 78, 8)
Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens. (Liber Psalmorum 78, 39)
Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te (Liber Psalmorum 86, 2)
Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est. (Liber Psalmorum 99, 5)
Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster. (Liber Psalmorum 99, 9)