Trouvé 1879 Résultats pour: Spe
Igitur duodecimi mensis — id est Adar — tertia decima die, quando verbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum sperabant quod dominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt adversarios suos. (Liber Esther 9, 1)
Cui illa respondit: “Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui in Susan sunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulo suspendantur”. (Liber Esther 9, 13)
Praecepitque rex, ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt. (Liber Esther 9, 14)
Sed postquam ingressa est Esther ad regem, mandavit ille simul cum litteris, ut malum, quod iste contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius, et suspenderentur ipse et filii eius in patibulo. (Liber Esther 9, 25)
Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, ut starent coram Domino, venit quoque Satan inter eos, ut staret in conspectu eius. (Liber Iob 2, 1)
Obtenebrentur stellae crepusculi eius; exspectet lucem, et non sit, nec videat palpebras aurorae, (Liber Iob 3, 9)
Qui exspectant mortem, et non venit, et effodiunt quaerentes illam magis quam thesauros; (Liber Iob 3, 21)
Nonne timor tuus est fiducia tua, spes tua est perfectio viarum tuarum? (Liber Iob 4, 6)
De mane usque ad vesperam succidentur et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt. (Liber Iob 4, 20)
et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum. (Liber Iob 5, 16)
Quis det, ut veniat petitio mea, et, quod exspecto, tribuat mihi Deus? (Liber Iob 6, 8)
Commeatus Thema consideraverunt, viatores Saba speraverunt in eis. (Liber Iob 6, 19)