Trouvé 1879 Résultats pour: Spe
ait: “Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro, ut gradiaris nobiscum; populus quidem durae cervicis est, sed tu auferes iniquitates nostras atque peccata nosque possidebis”. (Liber Exodus 34, 9)
Primogenitum asini redimes ove, sin autem nec pretium pro eo dederis, franges cervicem eius. Primogenitum filiorum tuorum redimes; nec apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 34, 20)
Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel. (Liber Exodus 34, 23)
Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. (Liber Exodus 34, 24)
Egressus est omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi, (Liber Exodus 35, 20)
Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi conventus. (Liber Exodus 38, 8)
Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi conventus. (Liber Leviticus 1, 5)
immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino. Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii Aaron sacerdotes per circuitum; (Liber Leviticus 1, 11)
Cum autem obtuleris sacrificium similae coctum in clibano: de simila erunt panes, scilicet absque fermento conspersi oleo et lagana azyma oleo lita; (Liber Leviticus 2, 4)
si oblatio tua fuerit de sartagine, simila erit, conspersa oleo et absque fermento; (Liber Leviticus 2, 5)
Sin autem de frixorio fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur. (Liber Leviticus 2, 7)
cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii; (Liber Leviticus 4, 6)