Trouvé 248 Résultats pour: Son
Veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes: “Venit contra te multitudo magna de his locis, quae trans mare sunt, de Edom, et ecce consistunt in Asasonthamar, quae est Engaddi”. (Liber II Paralipomenon 20, 2)
Habuitque consilium cum populo et statuit cantores Domini, ut laudarent eum in ornatu sancto et antecederent exercitum ac voce consona dicerent: “Confitemini Domino, quoniam in aeternum misericordia eius”. (Liber II Paralipomenon 20, 21)
Surrexerunt ergo Levitae, Mahath filius Amasai et Ioel filius Azariae de filiis Caath; porro de filiis Merari Cis filius Abdi et Azarias filius Iallelel; de filiis autem Gerson Ioah filius Zimma et Eden filius Ioah; (Liber II Paralipomenon 29, 12)
Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Ierusalem, sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia magna, laudaverunt Dominum et per singulos dies Levitae et sacerdotes per organa benesonantia. (Liber II Paralipomenon 30, 21)
Insuper et clamore magno, lingua Iudaica, ad populum Ierusalem, qui sedebat in muro, personabant, ut terrerent et perturbarent eos et caperent civitatem. (Liber II Paralipomenon 32, 18)
Et iussit introduci eam, ubi reponebatur argentum ipsius. Et praecepit sterni ei et dare ei ex obsoniis suis et ex vino suo bibere. (Liber Iudith 12, 1)
Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum. (Liber Iob 15, 21)
Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi. (Liber Iob 21, 12)
quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus, (Liber Iob 28, 26)
Non accipiam personam viri et nulli homini blandiar. (Liber Iob 32, 21)
qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi. (Liber Iob 34, 19)
“Iob autem non in sapientia locutus est, et verba illius non sonant disciplinam”. (Liber Iob 34, 35)