Trouvé 2771 Résultats pour: Sit
Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: “Vivat rex Salomon!”. (Liber I Regum 1, 39)
misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis; (Liber I Regum 1, 44)
Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem; dixitque ei Salomon: “Vade in domum tuam”. (Liber I Regum 1, 53)
Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia. Et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum; positus quoque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius. (Liber I Regum 2, 19)
Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae, qui interfecit eum, et mortuus est. (Liber I Regum 2, 25)
Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare; misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens: “Vade, interfice eum!”. (Liber I Regum 2, 29)
Et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum; David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino”. (Liber I Regum 2, 33)
Misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei: “Aedifica tibi domum in Ierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc; (Liber I Regum 2, 36)
Iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae, qui egressus percussit eum, et mortuus est. Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis. (Liber I Regum 2, 46)
Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum?”. (Liber I Regum 3, 9)
ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit; (Liber I Regum 3, 12)
Mortuus est autem filius mulieris huius nocte; dormiens quippe oppressit eum. (Liber I Regum 3, 19)