Trouvé 2771 Résultats pour: Sit
pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim. (Liber Iosue 15, 9)
Et vergit de Baala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem — id est Cheslon — et descendit in Bethsames transitque in Thamna (Liber Iosue 15, 10)
et pervenit ad latus septentrionale Accaron inclinaturque in Sechron et transit montem Baala pervenitque in Iebneel et finitur mari. Terminus occidentalis est mare Magnum. (Liber Iosue 15, 11)
Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: “Quid habes?”, inquit. (Liber Iosue 15, 18)
et egreditur de Bethel Luz transitque per terminum Arachitarum in Ataroth (Liber Iosue 16, 2)
egrediunturque confinia in mare, Machmethath vero aquilonem respicit et vertitur terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe. (Liber Iosue 16, 6)
De Thapphua pertransit terminus ad occidentem ad torrentem Cana, suntque egressus eius in mare: haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas, (Liber Iosue 16, 8)
ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et attingunt tribum Aser ab aquilone et tribum Issachar ab oriente. (Liber Iosue 17, 10)
Nec potuerunt filii Manasse has occupare civitates, sed Chananaeus permansit in terra ista. (Liber Iosue 17, 12)
Dividite vobis terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis in australi plaga, et domus Ioseph in aquilone. (Liber Iosue 18, 5)
Qui misit eis sortes coram Domino in Silo divisitque ibi terram filiis Israel secundum partes eorum. (Liber Iosue 18, 10)
transiens ad aquilonem et egrediens ad Ensemes (id est fontem Solis). Et pertransit usque ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt e regione ascensus Adommim, descenditque ad Abenboen (id est lapidem Boen) filii Ruben (Liber Iosue 18, 17)