Trouvé 2771 Résultats pour: Sit
Dominus autem misit ventum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. (Prophetia Ionae 1, 4)
Et accessit ad eum gubernator et dixit ei: “Quid? Tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus”. (Prophetia Ionae 1, 6)
Et dixit unusquisque ad collegam suum: “Venite, et mittamus sortes, ut sciamus quare hoc malum sit nobis”. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Ionam. (Prophetia Ionae 1, 7)
Et dixerunt ad eum: “Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis. Quod est opus tuum, et unde venis? Quae terra tua, et ex quo populo es tu?”. (Prophetia Ionae 1, 8)
Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit. (Prophetia Ionae 4, 7)
Et, cum ortus fuisset sol, praecepit Deus vento orientali calido; et percussit sol super caput Ionae, et elanguit; et petivit animae suae, ut moreretur, et dixit: “Melius est mihi mori quam vivere” (Prophetia Ionae 4, 8)
Et ego non parcam Nineve civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa?”. (Prophetia Ionae 4, 11)
Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius; et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. (Prophetia Michaeae 1, 2)
Et transite vobis, habitatores Saphir, confusi ignominia; non sunt egressi habitatores Saanan. Planctus Bethesel auferet a vobis mansionem suam. (Prophetia Michaeae 1, 11)
Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus Iudae, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et egressus eius a temporibus antiquis, a diebus aeternitatis. (Prophetia Michaeae 5, 1)
Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium et diligere caritatem et sollicitum ambulare cum Deo tuo. (Prophetia Michaeae 6, 8)
Qui optimus in eis, est quasi paliurus, et, qui rectus, quasi spina de saepe; dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit: nunc erit confusio eorum. (Prophetia Michaeae 7, 4)