Trouvé 2771 Résultats pour: Sit
Et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum, quos misit ad nos, (Liber Baruch 1, 21)
Et dedit illos subditos omnibus regnis, quae in circuitu nostro sunt, in opprobrium et in desolationem in omnibus populis, qui in circuitu nostro sunt, quo dispersit illos Dominus, (Liber Baruch 2, 4)
Disce, ubi sit prudentia, ubi fortitudo, ubi sit intellectus, ut scias simul, ubi sit longiturnitas dierum et vita, ubi sit lumen oculorum et pax. (Liber Baruch 3, 14)
qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, neque est finis acquisitionis eorum; qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inquisitio operum illorum? (Liber Baruch 3, 18)
Filii quoque Agar, qui exquirunt sapientiam super terram, negotiatores Merran et Theman et fabulatores et inquisitores prudentiae: viam autem sapientiae non cognoverunt neque commemorati sunt semitas eius. (Liber Baruch 3, 23)
Exemplum epistulae, quam mi sit Ieremias ad abducendos cap tivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est ei a Deo. (Liber Baruch 6, 0)
Hominem caecum ad visum non restituent, de necessitate hominem non liberabunt. (Liber Baruch 6, 36)
quasi ipse possit sentire. Et non possunt ipsi, cum intellexerint, relinquere ea; sensum enim non habent. (Liber Baruch 6, 41)
cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis eius diruptus. (Liber Baruch 6, 43)
Et aspectus rotarum et opus earum quasi species chrysolithi, et una similitudo ipsarum quattuor; et aspectus earum et opera, quasi sit rota in medio rotae. (Prophetia Ezechielis 1, 16)
Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae, cum elevaretur gloria Domini de loco suo; (Prophetia Ezechielis 3, 12)
Spiritus quoque levavit me et assumpsit me; et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat super me gravis. (Prophetia Ezechielis 3, 14)