Trouvé 2771 Résultats pour: Sit
Et Elam sumpsit pharetram, in agmine hominum equitum, et Cir nudavit clipeum. (Liber Isaiae 22, 6)
Haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Vade, ingredere ad procuratorem istum, ad Sobnam praepositum palatii: (Liber Isaiae 22, 15)
Transite ad Tharsis, ululate, qui habitatis in insula. (Liber Isaiae 23, 6)
“Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita; bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit”. (Liber Isaiae 23, 16)
Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae. (Liber Isaiae 23, 17)
Et erit in die illa: visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae super terram; (Liber Isaiae 24, 21)
et congregabuntur et vincientur in lacu et claudentur in carcere; et post multos dies visitabuntur. (Liber Isaiae 24, 22)
Propositum eius est firmum; servabis pacem, quia in te speravit. (Liber Isaiae 26, 3)
Mortui non reviviscent, defuncti non resurgent; propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum. (Liber Isaiae 26, 14)
Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos”. (Liber Isaiae 26, 21)
In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro et forti et grandi super Leviathan serpentem fugacem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet draconem, qui in mari est. (Liber Isaiae 27, 1)
Ego Dominus, qui servo eam; per singula momenta irrigabo eam. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam. (Liber Isaiae 27, 3)