Trouvé 2771 Résultats pour: Sit
Et factum est, postquam per cussit Alexander Philippi Mace do, qui prius regnavit in Graecia, egressus de terra Cetthim, Darium regem Persarum et Medorum, (Liber I Maccabaeorum 1, 1)
et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuventute, et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret. (Liber I Maccabaeorum 1, 6)
Et reversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi (Liber I Maccabaeorum 1, 20)
et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia. (Liber I Maccabaeorum 1, 22)
et ingemuerunt principes et seniores, virgines et iuvenes infirmati sunt, et speciositas mulierum immutata est, (Liber I Maccabaeorum 1, 26)
omnis maritus sumpsit lamentum, et, quae sedebat in toro maritali, lugebat; (Liber I Maccabaeorum 1, 27)
Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudae et venit Ierusalem cum turba magna; (Liber I Maccabaeorum 1, 29)
et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 1, 30)
Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut essent universi populus unus, (Liber I Maccabaeorum 1, 41)
Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae, (Liber I Maccabaeorum 1, 44)
Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit consideratores super omnem populum et mandavit civitatibus Iudae immolare per civitatem et civitatem. (Liber I Maccabaeorum 1, 51)
Propitius sit nobis Dominus, ne derelinquamus legem et iustificationes. (Liber I Maccabaeorum 2, 21)