Trouvé 2771 Résultats pour: Sit
“Vere scio quod ita sit, et quomodo iustificabitur homo compositus Deo? (Liber Iob 9, 2)
cum scias quia nihil impium fecerim, et sit nemo, qui de manu tua possit eruere? (Liber Iob 10, 7)
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. (Liber Iob 10, 12)
Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? (Liber Iob 11, 7)
Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies. (Liber Iob 11, 18)
Atque utinam taceretis, ut sit vobis in sapientiam! (Liber Iob 13, 5)
Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere? (Liber Iob 15, 14)
Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum. (Liber Iob 15, 21)
Non credit quod reverti possit de tenebris, cum sit destinatus gladio. (Liber Iob 15, 22)
Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies. (Liber Iob 15, 23)
Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet. (Liber Iob 15, 27)
Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me. (Liber Iob 16, 9)