Trouvé 227 Résultats pour: Sine

  • in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis; (Epistula ad Hebraeos 9, 7)

  • Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est; (Epistula ad Hebraeos 9, 18)

  • Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio. (Epistula ad Hebraeos 9, 22)

  • sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem. (Epistula ad Hebraeos 9, 28)

  • Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur; (Epistula ad Hebraeos 10, 28)

  • Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit. (Epistula ad Hebraeos 11, 6)

  • Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur. (Epistula ad Hebraeos 11, 40)

  • Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum, (Epistula ad Hebraeos 12, 14)

  • Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “Non te deseram neque derelinquam”, (Epistula ad Hebraeos 13, 5)

  • Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio. (Epistula Iacobi 2, 13)

  • Sed dicet quis: “Tu fidem habes, et ego opera habeo”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem. (Epistula Iacobi 2, 18)

  • Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est? (Epistula Iacobi 2, 20)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina