Trouvé 1219 Résultats pour: Sin
Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris. (Evangelium secundum Lucam 23, 33)
et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. (Evangelium secundum Lucam 23, 53)
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est; (Evangelium secundum Ioannem 1, 3)
Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit. (Evangelium secundum Ioannem 1, 18)
Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. (Evangelium secundum Ioannem 2, 6)
Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: “Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat”; (Evangelium secundum Ioannem 8, 7)
Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “Solvite eum et sinite eum abire”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 44)
Dixit ergo Iesus: “Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. (Evangelium secundum Ioannem 12, 7)
“Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 15)
Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 13, 23)
Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. (Evangelium secundum Ioannem 15, 5)
Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos. (Evangelium secundum Ioannem 17, 11)