Trouvé 1219 Résultats pour: Sin
et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. (Evangelium secundum Marcum 4, 19)
Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra; (Evangelium secundum Marcum 4, 31)
et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare”. (Evangelium secundum Marcum 4, 32)
sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. (Evangelium secundum Marcum 4, 34)
Et dicebat eis Iesus: “Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua”. (Evangelium secundum Marcum 6, 4)
Et dicebat illi: “Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis”. (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur. (Evangelium secundum Marcum 9, 42)
At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. (Evangelium secundum Marcum 10, 14)
Illi autem dixerunt ei: “Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua”. (Evangelium secundum Marcum 10, 37)
sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est”. (Evangelium secundum Marcum 10, 40)
et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum. (Evangelium secundum Marcum 11, 16)
Iesus autem dixit: “Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. (Evangelium secundum Marcum 14, 6)