Trouvé 1219 Résultats pour: Sin
Et iuxta terminum Iudae a plaga orientali usque ad plagam maris oblatio, quam separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris; et erit sanctuarium in medio eius. (Prophetia Ezechielis 48, 8)
Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino, unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 5)
Videbas ita, donec abscissus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos; (Prophetia Danielis 2, 34)
Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quae ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio eius”. (Prophetia Danielis 2, 45)
Verumtamen germen radicum eius in terra sinite et in vinculo ferreo et aereo in herbis agri, et rore caeli tingatur, et cum feris pars eius in herba terrae. (Prophetia Danielis 4, 12)
Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas, et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te. (Prophetia Danielis 5, 14)
Tunc respondens Daniel ait coram rege: “Munera tua sint tibi, et dona tua alteri da; scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi. (Prophetia Danielis 5, 17)
Haec est autem scriptura, quae digesta est: mane, thecel, upharsin. (Prophetia Danielis 5, 25)
dixitque: “Ecce ego ostendam tibi, quae futura sint in novissimo maledictionis, quoniam in tempore erit finis. (Prophetia Danielis 8, 19)
et secundum sapientiam suam prosperabitur dolus in manu eius, et in corde suo magnificabitur et in tranquillitate occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur. (Prophetia Danielis 8, 25)
Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec”. (Prophetia Danielis 12, 7)
Erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex. (Prophetia Danielis 14, 3)