Trouvé 1219 Résultats pour: Sin
Tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum, quae occidi, tonsoribus meis et dabo viris, quos nescio unde sint?”. (Liber I Samuelis 25, 11)
Tunc David ait viris suis: “Accingatur unusquisque gladio suo!”. Et accincti sunt singuli gladio suo, accinctusque est et David ense suo, et secuti sunt David quasi quadringenti viri; porro ducenti remanserunt ad sarcinas. (Liber I Samuelis 25, 13)
Festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata frumenti tosti et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos. (Liber I Samuelis 25, 18)
Cum ergo ascendisset asinum et descenderet in tegmine montis, David et viri eius descendebant in occursum eius; quibus et illa occurrit. (Liber I Samuelis 25, 20)
Cum autem vidisset Abigail David, festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram. (Liber I Samuelis 25, 23)
non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium et ipse te ultus fueris; et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae”. (Liber I Samuelis 25, 31)
Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum, et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius; et secuta est nuntios David et facta est illi uxor. (Liber I Samuelis 25, 42)
Nunc ergo audiat, oro, dominus meus rex verba servi sui: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sint in conspectu Domini, quia eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini dicentes: “Vade, servi diis alienis”. (Liber I Samuelis 26, 19)
Et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem; tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis. (Liber I Samuelis 27, 9)
Montes Gelboe, nec ros nec pluviae veniant super vos, neque sint agri oblationum! Quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo. (Liber II Samuelis 1, 21)
sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron. (Liber II Samuelis 2, 3)
Persequebatur autem Asael Abner et non declinavit ad dextram sive ad sinistram omittens persequi Abner. (Liber II Samuelis 2, 19)