Trouvé 1491 Résultats pour: Sicut
ZAIN. Reppulit Dominus altare suum, maledixit sanctuario suo; tradidit in manu inimici muros domorum eius: vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni. (Lamentationes 2, 7)
COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)
Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros sicut a principio. (Lamentationes 5, 21)
et dicetis: Domino Deo nostro iustitia, nobis autem confusio faciei, sicut hodiernus dies homini Iudae et habitatoribus Ierusalem (Liber Baruch 1, 15)
et adhaeserunt nobis mala et maledictio, quam constituit Dominus Moysi servo suo in die, qua eduxit patres nostros de terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hic dies. (Liber Baruch 1, 20)
Domino Deo nostro iustitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut hic dies; (Liber Baruch 2, 6)
Et nunc, Domine, Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, in signis et portentis et in virtute magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen, sicut hic dies, (Liber Baruch 2, 11)
quia immisisti indignationem tuam et iram tuam super nos, sicut locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum dicens: (Liber Baruch 2, 20)
Et posuisti domum, super quam invocatum est nomen tuum, sicut hic dies propter malitiam domus Israel et domus Iudae. (Liber Baruch 2, 26)
sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die, quo mandasti ei scribere legem tuam coram filiis Israel (Liber Baruch 2, 28)
Nam, sicut nunc viderunt vicinae Sion vestram captivitatem, sic videbunt cito a Deo vestram salutem, quae superveniet vobis cum magna gloria et splendore Aeterni. (Liber Baruch 4, 24)
Nam sicut fuit mens vestra, ut erraretis a Deo, conversi decuplate studium quaerendi eum; (Liber Baruch 4, 28)