Trouvé 1491 Résultats pour: Sicut
Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 17, 3)
et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim. (Liber Isaiae 17, 5)
Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae”, dicit Dominus Deus Israel. (Liber Isaiae 17, 6)
In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit desolatio, (Liber Isaiae 17, 9)
Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate. (Liber Isaiae 17, 13)
Quia haec dixit Dominus ad me: “Quiescam et considerabo in loco meo, sicut calor torrens orta iam luce et sicut nubes roris in aestu messis”. (Liber Isaiae 18, 4)
Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis, et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius in vomitu suo; (Liber Isaiae 19, 14)
Et dixit Dominus: “Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus tribus annis signum et portentum super Aegyptum et super Aethiopiam, (Liber Isaiae 20, 3)
Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili. (Liber Isaiae 21, 1)
Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem. (Liber Isaiae 21, 3)
Quoniam haec dicit Dominus ad me: “Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar; (Liber Isaiae 21, 16)
Excole terram tuam sicut litus Nili, filia Tharsis, iam non est portus. (Liber Isaiae 23, 10)