Trouvé 1491 Résultats pour: Sicut
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. (Liber Psalmorum 63, 6)
Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. (Liber Psalmorum 66, 10)
Sicut dissipatur fumus, tu dissipas; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei. (Liber Psalmorum 68, 3)
Descendet sicut pluvia in gramen, et sicut imber irrigans terram. (Liber Psalmorum 72, 6)
Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius; et florebunt de civitate sicut fenum terrae. (Liber Psalmorum 72, 16)
Deus, in sancto via tua; quis deus magnus sicut Deus noster? (Liber Psalmorum 77, 14)
Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron. (Liber Psalmorum 77, 21)
Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et exasperans; generatio, quae non firmavit cor suum, et non fuit fidelis Deo spiritus eius. (Liber Psalmorum 78, 8)
et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata: (Liber Psalmorum 78, 27)
Abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto. (Liber Psalmorum 78, 52)
Et aedificavit sicut excelsum sanctuarium suum, sicut terram, quam fundavit in saecula. (Liber Psalmorum 78, 69)
Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis. (Liber Psalmorum 82, 7)