Trouvé 1491 Résultats pour: Sicut
Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab; filia enim Achab erat uxor eius. Et fecit, quod malum est coram Domino. (Liber II Regum 8, 18)
Noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus. (Liber II Regum 8, 19)
Et ambulavit in viis domus Achab et fecit, quod malum est coram Domino, sicut domus Achab; gener enim domus Achab fuit. (Liber II Regum 8, 27)
Et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahiae. (Liber II Regum 9, 9)
et erit cadaver Iezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Iezrahel, ita ut non dicatur: “Haeccine est illa Iezabel””. (Liber II Regum 9, 37)
Cumque abisset inde, invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei. Et ait ad eum: “Numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo?”. Et ait Ionadab: “Est”. “Si est, inquit, da manum tuam”. Qui dedit manum suam. At ille levavit eum ad se in curru (Liber II Regum 10, 15)
Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu Syriae; habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. (Liber II Regum 13, 5)
filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus dicens: “Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus, sed unusquisque in peccato suo morietur”. (Liber II Regum 14, 6)
Et fecit, quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. (Liber II Regum 15, 9)
Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem; non fecit, quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius, (Liber II Regum 16, 2)
Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israel, qui ante eum fuerant. (Liber II Regum 17, 2)
Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti nec praestaret tributa regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, apprehendit eum et vinctum misit in carcerem. (Liber II Regum 17, 4)