Trouvé 1491 Résultats pour: Sicut
Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego; (Epistula I ad Corinthios 7, 8)
Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo. (Epistula I ad Corinthios 7, 17)
Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas? (Epistula I ad Corinthios 9, 5)
Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 6)
Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere”. (Epistula I ad Corinthios 10, 7)
Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia. (Epistula I ad Corinthios 10, 8)
Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 9)
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore. (Epistula I ad Corinthios 10, 10)
sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. (Epistula I ad Corinthios 10, 33)
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. (Epistula I ad Corinthios 11, 1)
Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis. (Epistula I ad Corinthios 11, 2)
nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo. (Epistula I ad Corinthios 11, 12)