Trouvé 2161 Résultats pour: Sic

  • Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. (Epistula I Ioannis 4, 11)

  • In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (Epistula I Ioannis 4, 17)

  • Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. (Epistula II Ioannis 1, 4)

  • Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua. (Epistula III Ioannis 1, 2)

  • Sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates, simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes. (Epistula Iudae 1, 7)

  • et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum, (Apocalypsis Ioannis 1, 15)

  • et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua. (Apocalypsis Ioannis 1, 16)

  • sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam matutinam. (Apocalypsis Ioannis 2, 28)

  • Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius. (Apocalypsis Ioannis 3, 5)

  • Sic quia tepidus es et nec calidus nec frigidus, incipiam te evomere ex ore meo. (Apocalypsis Ioannis 3, 16)

  • Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius. (Apocalypsis Ioannis 3, 21)

  • Et datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis, ut requiescant tempus adhuc modicum, donec impleantur et conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. (Apocalypsis Ioannis 6, 11)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina