Mosaico decorativo

Trouvé 2345 Résultats pour: Sed

  • Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor impios. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? (Liber Isaiae 33, 14)

  • Et dixit Rabsaces: “Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? Et non potius ad viros, qui sedent in muro, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum?”. (Liber Isaiae 36, 12)

  • Haec dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos. (Liber Isaiae 36, 14)

  • “Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)

  • et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis; et comminuerunt eos. (Liber Isaiae 37, 19)

  • Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; (Liber Isaiae 40, 22)

  • ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. (Liber Isaiae 42, 7)

  • Multa vidisti, sed non servas; aures aperuisti, sed non audis. (Liber Isaiae 42, 20)

  • Portant illum in umeris gestantes et ponentes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movebitur; sed et si quis clamat ad eum, non respondet; de tribulatione eius non salvabit eum. (Liber Isaiae 46, 7)

  • Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon; sede in terra sine solio, filia Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. (Liber Isaiae 47, 1)

  • Sede tacens et intra in tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra Domina regnorum. (Liber Isaiae 47, 5)

  • Et nunc audi haec, delicata, quae habitas confidenter et dicis in corde tuo: “Ego, et praeter me non est altera, non sedebo vidua et orbitatem ignorabo”. (Liber Isaiae 47, 8)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina