Trouvé 2345 Résultats pour: Sed
Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, reliquit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata. (Liber Sapientiae 14, 6)
Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)
neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per insidias occidit aut adulterans contristat. (Liber Sapientiae 14, 24)
Non enim iuratorum virtus, sed peccantium poena perambulat semper iniustorum praevaricationem. (Liber Sapientiae 14, 31)
Sed et figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)
Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis et aerarios imitatur et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. (Liber Sapientiae 15, 9)
Sed et aestimavit lusum esse vitam nostram et conversationem vitae compositam ad lucrum; oportere enim dicit undecumque etiam ex malo acquirere. (Liber Sapientiae 15, 12)
Quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. (Liber Sapientiae 15, 15)
Sed et animalia miserrima colunt; in insipientia enim, aliis comparata, his sunt deteriora. (Liber Sapientiae 15, 18)
Etenim, cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur; sed non in perpetuum ira tua permansit, (Liber Sapientiae 16, 5)
sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae. (Liber Sapientiae 16, 6)
Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem. (Liber Sapientiae 16, 7)