Trouvé 2345 Résultats pour: Sed
Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die, (Liber Proverbiorum 23, 17)
sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus vulnerat. (Liber Proverbiorum 23, 32)
“Verberaverunt me, sed non dolui, percusserunt me, et ego non sensi; quando evigilabo et rursus illud requiram?”. (Liber Proverbiorum 23, 35)
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. (Liber Proverbiorum 25, 24)
Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. (Liber Proverbiorum 27, 3)
NUN. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. (Liber Proverbiorum 31, 23)
Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo. (Liber Ecclesiastes 1, 11)
Possedi servos et ancillas et habui multam familiam, habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem. (Liber Ecclesiastes 2, 7)
Quia homini bono in conspectu suo dedit sapientiam et scientiam et laetitiam; peccatori autem dedit afflictionem colligendi et congregandi, ut tradat ei, qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 26)
Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole, cum adulescente illo secundo, qui consurgebat pro eo. 16 Infinitus numerus erat populi, omnium, quos ipse praecedebat; sed qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. Et hoc vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 15)
Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei stulta promissio; sed, quodcumque voveris, redde. (Liber Ecclesiastes 5, 3)
vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est. (Liber Ecclesiastes 6, 2)