Trouvé 2345 Résultats pour: Sed
Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant. (Actus Apostolorum 16, 13)
Paulus autem dixit eis: “Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romani essemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniant et ipsi nos educant”. (Actus Apostolorum 16, 37)
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: “Noli timere, sed loquere et ne taceas, (Actus Apostolorum 18, 9)
Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei. (Actus Apostolorum 18, 11)
sed valefaciens et dicens: “Iterum revertar ad vos Deo volente”, navigavit ab Epheso; (Actus Apostolorum 18, 21)
dixitque ad eos: “Si Spiritum Sanctum accepistis credentes?”. At illi ad eum: “Sed neque, si Spiritus Sanctus est, audivimus”. (Actus Apostolorum 19, 2)
et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. (Actus Apostolorum 19, 26)
Non solum autem haec periclitatur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputari, et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia et orbis colit”. (Actus Apostolorum 19, 27)
Et cum sedasset scriba turbam, dixit: “Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae et simulacri a Iove delapsi? (Actus Apostolorum 19, 35)
Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse et nihil temere agere. (Actus Apostolorum 19, 36)
Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit, de quo non possimus reddere rationem concursus istius”. Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam. (Actus Apostolorum 19, 40)
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus. (Actus Apostolorum 20, 9)