Trouvé 2345 Résultats pour: Sed
Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: “Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat?”; (Evangelium secundum Ioannem 9, 8)
alii dicebant: “Hic est!”; alii dicebant: “Nequaquam, sed similis est eius!”. Ille dicebat: “Ego sum!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 9)
Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. (Evangelium secundum Ioannem 9, 31)
“Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; (Evangelium secundum Ioannem 10, 1)
alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 5)
Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. (Evangelium secundum Ioannem 10, 8)
Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 18)
Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 26)
Responderunt ei Iudaei: “De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 33)
Audiens autem Iesus dixit: “Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 4)
Haec ait et post hoc dicit eis: “Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 11)
et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 15)