Trouvé 193 Résultats pour: Sapientiae Vita
Mihi autem det Deus dicere secundum sententiam et sentire digna horum, quae mihi data sunt, quoniam ipse sapientiae dux est et sapientium emendator; (Liber Sapientiae 7, 15)
Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? (Liber Sapientiae 8, 5)
Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)
Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae, (Liber Sapientiae 8, 17)
Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum C adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex toto corde meo: (Liber Sapientiae 8, 21)
et pro vita rogat mortuum et in adiutorium rem omnino inutilem invocat, et pro itinere petit ab eo, quod ambulare non potest, (Liber Sapientiae 13, 18)
Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt. (Liber Sapientiae 14, 5)
Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis et aerarios imitatur et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. (Liber Sapientiae 15, 9)
Cinis est cor eius, et terra despectior spes illius, et luto vilior vita eius, (Liber Sapientiae 15, 10)
Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. (Liber Ecclesiasticus 1, 5)
Radix sapientiae cui revelata est? Et astutias illius quis agnovit? (Liber Ecclesiasticus 1, 6)
Disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata? Et multiplicem peritiam illius quis intellexit? (Liber Ecclesiasticus 1, 7)