Trouvé 649 Résultats pour: Samuhel Regem Beniamin Et Unctio
propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam eius, et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius; (Liber Isaiae 8, 7)
proferes parabolam istam contra regem Babylonis et dices: “Quomodo cessavit exactor, quievit oppressio? (Liber Isaiae 14, 4)
Regem in decore suo videbunt oculi tui, cernent terram longinquam. (Liber Isaiae 33, 17)
Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri fullonis. (Liber Isaiae 36, 2)
Reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobnam; audierat enim quia profectus esset de Lachis. (Liber Isaiae 37, 8)
Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem et dixit ei: “Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te?”. Et dixit Ezechias: “De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone”. (Liber Isaiae 39, 3)
Et ingressa es ad regem cum unguento et multiplicasti pigmenta tua; misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos. (Liber Isaiae 57, 9)
Verba Ieremiae filii Helciae de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin. (Liber Ieremiae 1, 1)
Fugite, filii Beniamin, de medio Ierusalem; et in Thecua clangite bucina et super Bethcharem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone et contritio magna. (Liber Ieremiae 6, 1)
Et dabo eos in commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem. (Liber Ieremiae 15, 4)
Et venient de civitatibus Iudae et de circuitu Ierusalem et de terra Beniamin et de Sephela et de montuosis et a Nageb, portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus, et inferent oblationem laudis in domum Domini. (Liber Ieremiae 17, 26)
et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo Domini. (Liber Ieremiae 20, 2)