Trouvé 858 Résultats pour: Rio
similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento, quae erat praeclarior generatio illorum, exterminata erat. (Liber Sapientiae 18, 12)
Inter se enim elementa convertuntur, sicut in psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo aestimari potest. (Liber Sapientiae 19, 18)
Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes inambulantium, nec dissolvebant illud, quod facile dissolvebatur, glaciei simile genus immortalis escae. (Liber Sapientiae 19, 21)
Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. (Liber Ecclesiasticus 1, 4)
Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam. Multi sunt excelsi et gloriosi, sed mansuetis revelat mysteria sua. (Liber Ecclesiasticus 3, 20)
Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed, quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 22)
Non oderis laboriosa opera et rusticationem creatam ab Altissimo. (Liber Ecclesiasticus 7, 16)
Multi potentes exhonorati sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. (Liber Ecclesiasticus 11, 6)
Si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem, (Liber Ecclesiasticus 12, 17)
qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius et requiescet in deversorio bonorum per aevum. (Liber Ecclesiasticus 14, 25)
Operarius ebriosus non locupletabitur; et, qui spernit modica, paulatim decidet. (Liber Ecclesiasticus 19, 1)
Et est qui pervertit gratiam, ut proferat iudicium; est qui videtur oppressus et fractus animo, et interiora eius plena sunt dolo. (Liber Ecclesiasticus 19, 23)